Lupus quidam olim vulpem accusabat: "Mearum rerum furtum quoddam fecisti". Hoc autem a vulpe negabatur: "Nihil egomet tuum abripui!". Postquam illi semel et iterum his et eiusmodi conviciis inter se frustra certaverant, controversiae suae iudicem simium quendam delegerunt, quo nullus animans neque iustior neque prudentior. Uterque causam suam apud simium peroravit, qui utriusque querimoniam acerrima mente audivit. Postea ab eo haec sententia dicta est: "Tu, lupe, quae petis numquam perdidisti; tu vero, vulpes, quae negas haud dubie subripuisti". Dicax Aesopi fabella haec docet: quicumque suis mendaciis est notus, etiam si verum dicit, nemo ei fidem tribuit.
0 Compiti inseriti
- Compiti eseguiti
- studenti che hanno visualizzato l'utente